Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 24: Versus 32

Ab arbore.Mystice. A populo Israel, in quo caecitas ex parte contigit: et fuit ficus damnata. Sed cum de arido ligno ramus fidei et charitatis in eo viruerit, et folia, id est, verba praedicationis exorta fuerint, prope est aestas, quae exspectatur, id est, aeterna serenitas et renascentium desiderata novitas. Cum enim tandem ablata perfidia Israel omnis salvus fiet, prope esse diem judicii non dubitandum est.
(* Traductions européennes)